monumenta.ch > Plinius > sectio 186

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 186
{XXXV} ibi ergo iuxta terram conprimi debet vitis, eodem modo et tempore nutrita radice, quo in iugata vinea, ut semper pollices tantum relinquantur, fertili solo cum tribus gemmis, graciliore binis, praestatque multos esse quam longos. quae de natura soli diximus, tanto potentiora sentientur, quanto propior fuerit uva terrae.